Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
fectas tenorum subnotandorum ; supplicantes exinde prefati vterque Johannes suis ac antedictorum Stephani et Nicolai, frat.rum ipsorum nominibus Maiestati nostrae humiliter et deuote, quatenus ipsas quinque literas ratas, gratas et acceptas habendo, 110strisque literis priuilegialibus verbaliter inseriet conscribi facieudo, pro eisdem, ipsorumque heredibus, et posteritatibus vniuersis, perennaliter valituras confirmare dignaremur. Quarum quidem literarum priuilegialium prime, scilicet annotati capituli Scepusien. fassionalis tenor talis est: Nos capitulum Ecclesie Beati Martini de Scepus (v. supra an. 1430). Alterius vero, videlicet dicti Conuentus de Lelez series hec est: Omnibus — Nicolaus Fraepositus, vt supra. Tercie autem eiusdem Conuentus continencia sequitur in hec verba: Omnibus — Nicolaus Prepositus (vt supra an. hoc). Quarta quoque praelibati Conuentus de Jazow series verbalis dinoscitur fore talis: Omnibus — Joannes Prepositus — de Jazow (v. supra.) Quinte siquidem et vltime puta eiusdem conuentus de Jazow ordo sequitur et est talis: Omnibus Johannes Praepositus (supra anno 1430. super castro Fyzer). Nos igitur humiliimis et deuotis praelibatorum vtriusque Johannis de Peren supplicationibus , per ipsos nobis modo antelato eorum, ac prenominatorum Stephani et Nicolai, fratrum ipsorum nominibus subiectiue oblalis, regali benignitate exaudilis, et clementer admissis, prescriptas quinque literas non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua earum parte viciatas, sed omni prorsus suspicionis scrupulo destitutas etcarentes, praesentibusqueliteris nostris priuilegialibus de verboad verbum, sine diminutone et augmento aliquali insertas, quoad omnes ipsarum continentias, clausulas et articu21 *