Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
contra legitimas prohibitiones eiusdem Conuentus pro se ipsis occupassent, occupataque vterentur, etiam de praesenti, potentia mediante in praeiudicium et damnum eiusdem valdemagnum. Datum quarto die diei inquisitionis antedictae. Anno Domini MCDXXX-o." E membrana origiriali. XCYI. Capitulum Colocense facta inquisitione , per familiarea Alberii det Eors familiarem Conuentus Cruciferorum de Alba diria plam gis, nulla sua culpa, sauciatum rescribit. A. 1430. Magnifico Viro Nicolao de Gara, regni Hungariae Palatino, et Judici Comanorum , Amico ipsorum honorando, Cap. Ecclesiae Colo. amicitiam paratam cum honore. Vestra nouerit magnificentia: quod, cum nos receptis literis Serenissimi Principis Domini Sigismundi, Dei gratia Romanorum Regis semper Augusti, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmaliae, Croatiae etc. Regis annualibus, pro Conuentu Cruciferorum Ecclesiae Beati Regis Stephani de Alba, ad inquisitiones, euocationes, prohibitiones et ad omnia alia, quae talibus in processibus iuxta dicti regni Hungariae consuetudinem de Jure fieri consueuerunt, facienda, eidemque gretiose datis et concessis, nobisque praeceptorie directis, iuxta earumdem continentiam, vna cum Petro, filio Johannis de Zentmyklos homine regio, in eisdem literis annualibus inter alios conscriptos, nominatim expresso, nostrum hominem, videlicet Michaelem Chori Ecclesiae nostrae clericum, ad infrascriptam inquisitionem faciendam nostro pro testimonio transmisissemus fide dignum. Qui tandem exinde ad nofl reuersi, nobis concorditer retulerunt, quod ipsi se-