Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
XCIJ. Capituli Albensis super prohibitione Alberto, filio Bychkele, publicata ad Palatinum relatoriae. A. 1430. Magnifico Viro Domino Nicolao de Gara, Regni Hungariae Palatino et Judici Cumanorum, amico eorum honorando, CajDituIum Ecclesiae Albensis amicitiam paratam cum honore. Vestra noueritMagnificentia, quod cum nos receptis literis Serenissimi Principis, Domini Sigismundi Dei gratia Roraanorum regis semper Augusti, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. regis pro Conuentu Cruciferorum Ecclesiae Beati regis Stephani de Alba , ad inquisitiones , euocationes , prohibitiones, et omnia alia, quae talibus in processibus iuxta dicti regni Hungariae consuetudinem de Jure lieri consueuerunt, faciendum, eidemque gratiose datis et concessis, nobisque praeceptorie directis, iuxta earumdem continentias, vna cumMichaele de Endred, homine regio, in eisdem litteris inter alios conscriptos, nominatim expresso, nostrum hominem videlicet Johannem Chori Ecclesiae nostrae Clericum ad infra scriptam prohibitionem faciendam, nostro pro testimonio transmisissemus fidedignum, qui tandem exinde ad nos reuersi nobis vniformiter retulerunt: Quod ipsi in festo B. Nicolai confessoris proxirae praeterito, ad faciem portionis possessionariae, Alberti, filii Bychkele de Archa, in eadem Arclia , in Comitatu Tolnensi existentis habitae, accedendo , eundem Albertum in facie eiusdem possessionis Archa personaliter repertum, ab occupalione, fruitione, vsuum fructuumque et quarumlibet vtilitatum portionis possessionariae ipsius conuentus in eadem Archa habitae, perceptione seu percipi faclione ac sibi ipsi qualitercunque perpe19 *