Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

rum regis semper Augusti, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. Begis annualibus, pro Con­uentu Cruciferorum Ecclesiae B. Regis Stephani de Alba, ad inquisitiones, euocationes, prohibitiones et ad omnia alia, quae talibus in processibus iuxta dicti regni Hungariae consuetudinem de Jure fieri consueuerunt facienda, eidemque gratiose datis et concessis, nobisque praeceptorie directis , iuxta ea­rumdem continentiam, vna cum Dometrio de En­dred Homine regio, in iisdem literis annualibus in­ter alios conscriptos, nominatim expresso, nostrum hominem videlicet Anthonium, Chori Ecclesiae no­strae clericum, ad infrascriptam possessionariam re­ambulaiionem et metarum renouationem faciendas, nostro pro testiinonio transmisissemus fide dignumj quia tandem exinde ad nos reuersi nobis vniformiter retulerunt: quod ipsi in vigilia festi omnium Sancto­rum nunc proxime praeterili ad faciern posessionis Gjanth vocatae, vicinis et commelaneis eiusdem vniuersis inibi legitime conuocatis et praesentibus, accedendo, eandem hoc ordine peragrassent: quod primo incepissent iuxta viam , quae duceret de Sy­monthornia ad diclam possessionem Gyanth voca­tam, ibique penes eandem viam a parte orientali in latere cuiusdam montis, in loco Harmas dicto, duas metas reperissent, vbi penes easdem signum meta­le fecissent, quarum prima a parte meridionali ha­bita praedictae possessioni Gyanth distingueret, al­tera vero ab ipsa plaga orientali exiens, separaret possessioni Nemethy vocatae; abhinc gi adiendo ad ipsam partem meridionalem per verticem dicti mon­tis, similiter signum metale fecissent, deinde venissent ad alium montem, qui Zarhegh appellaretur, vbi modo simili signum metale fecissent; abinde ad ean-

Next

/
Thumbnails
Contents