Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
existenntem, fieriet supportari solita, facere, gerere, et supportare , ac singula emolumenta et iura per ipsum Archi Diaconum recipi et haberi consueta, ipse Praepositus habere et recipere debeat et teneatur, nec non omnia alia et singula, ad praemissa, et pro eis felicius consummandis necessaria , vtilia, et opportuna, prout secundum Dominum et pro diuini cultus incremento , ac statu et vtilitate dictarum Eeclesiae et Capellae, et personarum Ecclesiasticarum deseruientium in eisdem, salutarius et vtilius videbitur expedire : authoritate Apostolica praedicta nobis concessa, modo et ordine, quibus supra, statuimus, ordinamus, concedimus, disponimus, praesentisque scripli patrocinio confirmamus, approbamus et communimus. In cuius rei testimonium, et robur omnium praemissorum , patentes literas, seu publicum instrumentum per notarium infrascriptum fieri et publicari mandauimus, nostrique sigilli appensione fecimus comuniri. Datum et actum in praefata Ecclesia Cathedrali Agriensi, in Capella videlicet Sancti Michaelis Archangeli dictae Eclesiae annexa. Anno Domini MCDXXX. die vero vigesima tertia mensis Julii. Indictione VIII. Pontificatus Serenissimi in Christo Patris et Domini, Domini Martini, diuina Prouidentia Papae quinti. Anno eiusdem decimo tercio. Praesentibus ibidem Renerendo in Christo Patre Nicolao, Episcopo Dionisien, dictaeEcclesiae Agriensis in Pontificalibus sutfraganeo, nec non discretis viris Petro de Bandissen. Rectore altaris SS. trium regum, Stephano de Cassouia, Presbiteris et Capellanis dictae Capellae Beatae Virginis et aliis compluribus testibus fide dignis, ad praemissa specialiter vocatis, pariter et rogatis. Et ego Nicolaus, natus Jacobi de Iglauia, Cleri-