Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

Cjrona de villa Uclvord se a debita seriiitute subtrn­xissent; dilectus ac fidelis noster, Cena Abbas etc. Vnde nos cum noslro Falatino Dionisio, et nostris fidelibus sententiauimus contra infideles seruos Ab­batis, quod semirasis capilibus eidem Ecclesiae red­derenlur." ,,Ego Benedicta, vxor Herczegli, de ge­nere Borsa, duabus filiabus meis, iuxta natalium suanun dignitatem maritatis , et rebus meis eisdern legitime traditis , emi a cognato meo Yaleriano Can­tore , cum conscientia et consensu cognatorum suo­rum — Ancillam nomine Agnam cum duobus filiolis suis'' Reg. Varad. §. 142. Furum seruorum poena fuit terribilis: Decr. S. Ladislai L. II. Cap. 2. 10. 12. 20. Lib. III. Cap. 4. 5. 17. Colom. De­cr. L. I. cap. S4. Erant hi perfecte serui, prae ter victum proprii nibil habentes. Imperfecti S e r ui fuerant, qui misericor­diae , aut religionis spiritu, aut lytro, a Dominis suis, praecipue testamentorum occasione , manu­missi sunt ita , vt et cum liberis copulari, et labo­ribus suis aliquid proprii mereri potuerint, ceterum vel domi agrum colei e vel cuidam Ecclesiae seruire, aut certas prestationesin refrigerium animae Domini sui extradomum, facere obligati. Hac sub condi­tione nihilominus abalienabiles manserant; dicti Li­berti aut Libertini: „Siquis misericordia ductus proprios seruos et ancillas libertate donauerit cum testimonio ; decreuimus , vt. post obitum eius nemo inuidia tactus in seruitutem eos audeat inducere. Si autem libertatem promiserit, et morte impediente teslatus non fuerit; habeat mulier ipsius vidua et fi­lii potestatem, eandem libertatem teslari et agape facere, pro animae redemtione sui mariti, qualiter­cunque velit." Decr. Lib. II. cap. 17. „Vutuk , de

Next

/
Thumbnails
Contents