Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
douamus , perpetuamus et applicamus, imo dedimus, donauimus , perpetuauimus, et applicauimus , iure perennali per ipsum Praeposilum tenendas, gubernandas, et perpetuo possidendas. Quia vero iuxta sacras sanctiones Praelati et Episcopi Ecclesiarum Catliedralium possessiones Ecclesiarum, quibuspraesidentalienare, et in vsus alienos vertere sine manifesta recoinpensa prohiberitur, in recompensam igitur dictarum possessionum, videlicet Kis-Tallya et Novaj, modo, vt praefertur, dictae Capellae in dotem assignatarum, quasdam possessiones nostras proprias, et aquisititias , videlicet Solymos, LentpatakaKompolth, Kapolna , Dob, BenedekteJeke, quae quondam Ladislai de dicta Solymos. praefuerunt, nobisque per S.erenissimum Principem et Dominum , Dominum Sigismundum, Romanorum et Hungariae regem, Dominum nostrum naturalem , mediantibus aliis literis suae Serenitatis in perpetuuha datas et donatas, cum earumdem singulis iuribus, prouentibus, caeterisque pertinentiis , in locum et vicem dictarum duarum possessionum abEccIesia nostra receptarum, dictaeque Praepositurae dataruin ac dictae Ecclesiae nostrae et mensae Episcopali iure perpetuo et irreucabiliter damus, donamus, et applicamus. Yerum quia praescriptae possessiones videlicet Kis-TallyaetNovay, syluis penitus carere dignoscuntur, praescripta autem possessio Soljmos amplius et spatiose svluis abundat euidenter, volumus ergo et inuiolabiliter disponimus, quod populi et incolae praescriptarum duarum villarum in syluis episcopalibus et Ecclesiae nostrae vbicunque habitis, pro ipsorum vsu, aedificiisque eisdem necessariis, ligna succidendi, et exportandi, sine aliquali contradictione et impedimento c u s t o d u in ipsarum svluarum prae^