Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
rura etiam et Baronum nostrorum ad id accedente consilip praematuro, pro liospitali perpetue valituras confirmamus , ac insuper omne ius nostrum regiura, si quod in eadem possessione, nostram quomodocunque, ac quibusuis nominibus et causis, concerneret Maiestatem, simul cum cunctis et vniuersis suis vtilitatibus ac iuribus, fructibus, redditibus, et prouenlibus ac pertinentiis quibuslibet, quouis nomine vocitatis, sub eiusdem possessionis veris et antiquis metis, quibus ipsa possessio per praefalum •Toannein Omechin, vel alios quoscunque priores ipsius possessores tenta fuit et conseruata , nouae nostrae donationis titulo et omni eo iure, quo idem nostrae rite incumbit collationi, memorato Hospitali praefatae Ecclesiae Sancti Nicolai Confessoris, et per consequens pro vsu ac viclu et sustentamento dictorum infirmorum , pauperum, egenorumque el languentium pro tempore hospitali in eodem degentium , eleemosynam perpetuam dedimus, donauimus et contulimus; imo damus, donamus et conferimus Jure perpetuo et irreuocabiliter possiden. tenen. pariter et habendam, saluo iure alieno, praesentis scripti nostri patrocinio mediante. Tn cuius rei memoriam , firmitatemque perpetuam praesentes concessimus litteras nostras priuilegiales , pendentis authentici sigilli nostri dupplicis, quo vt rexHungariae vtimur, munimine roboratas. Datum per manus Reuerendi in Xto Patris Domini Joannis Episcopi Zagrabiensis, Sacri Romani Imperii et Aulae nostrae Maiestatis Hungar. supremi Cancellarii, fidelis nostri dilecti. Anno Domini Millesimo, quadringentesimo tricesirao, sexto Idus Junii, regnorum autem noslrorum anno Hungariae etc. quadi agesimo quarto , Bomanoi um vigesimo, et Bohemiae decimo. Vene-