Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
fructuarias, sub onere ruris colendi, ideo etiam rustici dicti, certarumque praestationum, pacto aut vsu contractarum. Libera migratio a primordio ipsis concess a —solutis soluendis: videregist. §. 269. Haec mox magisac magis impetita quidem, ast Decreti A. 1298. art. 70. firmata, a Sigismundo strenue vindicata A. 1405. etc. Ad alienos Dominos migrantes a tributis soluendis facti sunt immunes A. 1298. art. 73. Praestationes ipsorum primitus fuerant aduiodum moderatae: Charta Martini Comilis de anno 1150 habet: A festo S. Martini morantur apud Dominum suum cura securi, vsque ad Sabbathum Paschae, domino suo domos parant; vnus semper est hebdomadarius; in hebdomada tribus diebus foenum falcant, tempore messis tribus diebus metunt." Dominis suis praeter labores manuales fixis diebus certo numero ova et panes, certa mensura vinum, ac caereuisiam praestabant. Regii liabiti sunt adhuc benignius: Bela IV. anno 1249. ,,Quod nos in nostra aula — decem et septem homines, quorum sex singuli 50. hydrias vini annuatim nobis persoluere tenentur, habere dinoscimur." Coloni Nobilium et Ecclesiarum a colleclis, exactionibus, ac lucro camerae fuerant exemti"; decreti A. 1231. art. 6. ad labores grauiores haud cogendi" ibid. art. 28. arbitrio nihilominus Dominorum suorum fuerant obnoxii. Praestationes eorumdem moderaturus Ludouicus A. 1351. art. 6. defixit: ,,Ab omnibus Jobbagionibus nostris aratoribus et vineas habentibus, in quibuslibet villis liberis, ac etiam Vduornicalibus, quocunque nomine vocatis, ac reginalibus constitutis, exceptis ciuitatibus muratis, nonam partem omnium frugum et vinorum exigi faciemus. — Barones et Nobiles similiter ab omnibus aratoribus Jobbagionibus , agros