Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
mulis nostris, vt puta Morauis, tum praedictis, aliisque nostris infidelibus dampna irrecuperabilia irrogauit, possessionesque et fortalicia nonnulla eorumdem in fauillam conuerlit, et muitos ex eisdem in praelio campestri cum eisdem noslris iufidelibus ante ciuitatem nostram Oztro vocatam , quam tunc aemuli nostri gubernabant, commisso, interfectis, vbi Dei iudicio, qui est exercituum Dominus, acies instruens, roborans animos, ducens manus ad praelia, quos vult subiicere, subiicit, et quibus vult, victoriam impertitur, viribus dictorum nostrorum infideiium demolitis, eosdem liereticos praefati nostri fideles in ore glady, vsque ad muros ipsius Ciuitatis sunt persecuti; inter quos idem Stephanus Comes prae ceteris suis participibus, velut aurum puritatis suae splendore caeterorum metallorum praecellens nitorem, per actuum suorum militarium — adeo studuit complacere, quod fama liuiusmodi seruitiorum suorum ad aures nostrae maiestatis deducta , exinde animus noster regius claritate desiderabili praesignatus, amoenam suscepit quietem et pacis pieniludinem est consecutus. Quorura quidem Dominorum Petri et Simonis Episcoporum, nec non vtriusque Stephani et Georgii Comitum caetera seruitia, et virtutes per singula toediosum esset declarare; nam ipsi et quilibet eorum circa nostram maiestatein et negocia regui nostri a tempore seruitiorum eorum exordio, continua fidelitate, assidue nobis semper sic constanter astiterunt, sicque praefati regni nostri commodum studiosius intenderunt, quod nulla vnquam regni nostri turbacio et temporis aduersitas a veritatis tramite eos auertere potuerunt, et nec ipsi vllo vnquam lempore in partem sinistram declinarunt quoquo inodo, sicuti nos tle