Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
norum ipsius regni nostri existentcs, sub vna et eadem libertate gratulentur/' Aequitate omnino exposcente: Ipsi etenim perinde ac veri Nobiles fuerant a S. Stephano, aliisque regibus, terris iure proprietario ac haereditario donati sub onere regem belli exlra etiam fines regni sequendi, hoc duntaxat cum discrimine, quod fundos suos possederint hi iure reuocabili, illi vero irreuocabili; quemadmodum patete literis Andreae III. anno 1293. familiae Sygrai concessis : ,,In recompensalioaem igitur tam fidelium seruitiorum suorum, dictam terram castri nostri deScepus, ad duo aratra sufficientem, a praefata terra Sigra separatam et distinctam, ab eodem castro nostro exeuiptam et cxceptam, cum omnibus vtilitatibus suis seu pertinentiis vniuersis, non in libertate filiorum Jobbagionum de Scepes, sed eo iure seu libertate, quibus Nobiles regni nostri terras suas, seu possessiones dinoscuntur possedisse, dedimus, donauimus et concessimus eidem Magistro Pyrin, et per eum suis haeredibus, haeredumque suorum successoribus, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam. u Discrimen hoc iuris perpetui et irreuocabilis Nobilium verorum, ac reuocabilis quasi Nobilium, sustulit Ludouicus per omnes regni sui partes. An enim sub sexillo regis seruientes iure irreuocabili, sub vexillo Comitatus — etiam extra regni fines militantes, reuocabili, possessiones tenuisse aequum fuit? Nobiles veri nunquam non fuerant iuribus suis aequaies, nominibus duntaxat, naturales, regni et facti, Hungavi, vel Croatae discernebantur. Qui castrenses subseque etiam sub Ludouico leguntur collati, ciues iaerant, nonmilites: de quibus infra. Quiveros duntaxat nobiles, regnicolares cum prouincialibus, 2*