Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
accedendo, jjortionemque annolatorum Prioiis et Conuentus de Leweld circa manus eorum habitam, eis relinquendo, primo ibi in Telky , iuxta donationcm S. Stephani llegis annotato Capitulo Albensi viginti septem mansiones, non largas, terram ad quatuor aratra, foene:um viginti iugerum, syluam quasi sexaginta quinque iugerum, vsualiter, non vero eum regali mensura, insuperque vineas sexaginta cultas, et incultas quadraginta; deinde pro praefata Ecclesia T)koniensi secundum donationem dicti Andreae regis, Patris Belae regis quarti, pro decem et seplem vinitoribus tot sessiones non largas, quae ad haec commode fieri valebunt, cum terris, et aljs vtilitatibus, sicut in partibus vinitores vtiliores seruare et seruasse dignoscuntur. Vlterius autem pro dictis Sanctimonialibus illam possessionem , seu portionem, quam Domina regina mater pracfati Domini Stephani regis ac idem Stephanus Bex ipsis sanctimonialibus contulisset; praeterea iura praefati Chato fily Viz, videlicet vineam Uri vocatam iu septem iugeribus versus villam Chepel iacentem, item duo iugera iuxta fundum Curiae earumdem Sof rorum , terrae vero iugera, quae ad molendinum Mag . tri Aba protenderentur, et ibi vnam particulam foeneti, cuius longitudo aequiparetur longitudini eorumdem trium iugerum terrae, latitudo vero vsque meatum aquae protenderetur. Item duo iugera inter duas vineas, quae protenderentur inter orieutem et occidentem, vnum vero iugerum ante Ecclesiam B. Andreae Apostoli. Caeterum aliam particulam foeneti inler foenetum Bethtsus, ab vna, ab alia vero partibus inter foenetum Mith, praeter hoc vero ex donatione praefati Ladislai Regis, fily Stephani Regis, tres sessiones udvornicales, cum ter-