Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

confirmalione ipsius Beiae , pro remedio animae su ae totam terram in villaTelky , tam videlicet lertiam partcm cum fratribus suis sibi pertinere, quam por­tionem—haereditatis cum cognatis suis eum contin­gentem, hospilali domus B. Regis Stephani apudStri­gonium ccnstituto, perpetuo contulisset possiden­dam. Secunda vero earum alterius Belae quarti si­militer priuilegialis Anno Dominicae Tncarnationis MCCLXV. tertio idus Aprilis, regni autem sui an­no trigesimo suborla manifestabat; quod frater Lau­rentius , Magister Andreas, et Kenesius , Cruciferi Domus hospitalis S. Pvegis de Strigonio , cum Joan­ne fdio Szoch, exmissoribiis in eisdem literis consi­gnatis, coram ipso Domino Bela rege in causa pro­cesissent, quam quidem Bela Rex possessonem ipsi­us Joannis et filiorum suorum Telky vocatam, in comitatu Svmegiensi existentem, propter damna per ipsum Joannem Ipsis Ecclesii» illata, dictae Ec­clesiae S. Regis Stephani adiudicasset, reliquisset­que dictis Cruciferis perpetuo possidere eidem Joan­ni et filys suis perpetuum silentium imponendo. Ad­liuc idem Dominus Ladislaus de Chetnek, fiatrem Paulum Magistrum Cruciferorum dictae EcclesiaeS. Regis Stephani de Strigonio cum Ladislao, Paulo et Joanne, filys Fran ch, in facto possessionario in li­te processisse , exhibitione duarum lilerarum Comi­tis Pauli, Judicis Curiae Regiae, vnius anno Domi­ni MCCCXLI. et alterius anno Domini MCCCXLII. confectarum declarauit, seriose petens ipsis exhibi­tis , dicta iura ipsius Ecclesiae S. Regis Stephani per nos Ecclesia pro eadem rectificari. Vnde hcet in praesentis litis longaeua ventilatione annotati Bar­tholomaeus, Emericus , et Ladislaus, fily Ladislai Franch, item Nicolaus, Ladislaus et Stephanus, fi-

Next

/
Thumbnails
Contents