Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

feudalium facere debuisset, lis mota et ad tertiam forensem proclamationem deducta fuisset, in ipsa­que litis executione lidem Fiiii Stephani in nonnuilis ludiciorum grauaminibus conlra ipsum Abbatem in­nodati extitissent; tamen ex compositionibus probo­rum virorum taliter concordassent, quod ipse De­metrius Abbas totam iilam summam pecuniae, quam ipsi filii Franch praetextu dictae feudalis conserua­tionis dictae possessionariae portionis dicto Abbati soluere debuissent, et ctiam cuncta grauamina iu­diciorum io processu praedictae litis in ipsos Filios Franch aggregata, eisdem solum in viginti quat­uor florenis currentis monetae indulsisset, praedi­ctam autem portionem possessionariam dictae Ec­clesiae Thikoniensis, in dicta Thelky habitam di­ctis filiis Stephani pro quatuor florenis ab eisdem rehabitis, per unius anni reuolutionem in feudum collocasset. Demum autem annotatus Procurator memorati Prioris et Conuentus duas literas nobis demonstrarat, quarum prima Domini nostri Si­gismundi , Regis , priuilegialis , dupplici maiori suo sigillo consignata, anno Domini Millesimo CCCC-o \ I-o quarto decimo kalendas mensis Aprilis, regni autem sui anno X. octauo edita, habens in se confir­matiue continentiam aliarum literarum eiusdem Do­mini nostri Sigismundi regis priuilegialium anno Do­mini MCCCXCI. decimo kalendas Mensis May, re­gni autem sui anno quinto, sub priori dupplici maio­re suo sigillo annullato emanatarum, continentium in se seriem duarum litterarum , vnius eiusdem Do­mini nostri regis patentium cambialium Budae feria quinta proxima ante Dominicam Laetare, annoDo­raini MCCCXC. et alterius vestrae anno in eodem priuilegialiter editarum declararat , quomodo idem

Next

/
Thumbnails
Contents