Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

Faad captiuassent, et quo ipsorum placuisset volun­tati, asportari fecissent, potentia mediante, in prae­iudicium dictorum Prioris et Conuentus valde ma­gnum. Datum sexto die diei inquisitionis praenota­tae. Anno Domini Millesimo quadringentesimo vige­siino nono. E membrana originali. XXIX. Idem Capitulum plura quoque damna per Paulum Farkas ojjicialem in Tolnawar , potentia mediante illata, refert. A. 14?9. Serenissimo Principi, Domino Sigismundo Dei gratia , Romanorum regi semper Augusto, ac Hung. Boh. Dalm. Croat. etc. regi, Domino eorum metuen­do, Capitulum Ecclesiae Wesprim. orationes in filio Virginis gloriosae. Vestra nouerit Serenitas, quod nos summo cum honore receptis literis vestris annua­libus pro religioso et M. Viro Domino Alberto de Nagmihal, Priore Auranae, et Conuentu Crucife­rorum Ecclesiae B. Regis Stephani de Alba ad euo­eationes, inquisitiones, prohibitiones, nec non ad omniaalia, quae talibus in processibus iuxta dicti regni vestri consuetudinem de Jure fieri con­sueuentnt, facienda, per vestram Maiestatem ad an­ni circulum datis et gratiose concessis , nobis prae­ceptorie directis iuxta earumdem continentiam, vna cum Benedicto de Beer homine veslro, in literis eisdem inter alios homines vestros conscriptos no­minatim expresso, nostrum hominem videlicet Johan­nem Chori praedictae Ecclesiae nostrae clericum, ad infrascriptam inquisitionem faciendam, nostro pro testimonio transmisimus fide dignum. Qui tandem exinde ad nos reueuersi nobis consona voce retule­runt isto modo: Quod ipsi in festo B. Margarethae

Next

/
Thumbnails
Contents