Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
XXVIt. Capitulum Alben&e actum potentiarium in possessione Megyer per Chiszarios perpetratum refert. A. 1429. Sei enissimo Principi, Doraino Sigismundo , Romanorum Regi, seniper Augusto, ae Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, etc. Regi, Domino ipsorum metuendo, Capitulum Ecclesiae Albensis orationes in Domino perpetua cum fidelitate. Vestra nouerii Serenitas. Quod nos receptis lileris vestris annualibus pro religiosis viris , Dominis Fratribus , Alberto de Nagmihal, Priore Auranae , et Conuentu Cruciferorum domus hospitalis Ecclesiae Beati regis Stephani de Alba, ad inquisitiones, euocationes et prohibitiones, nec non ad omnia alia, quae talibus in processibus, iuxta dicti regni vestri eonsuetudinem de iure fieri consueuerunt, facenda, eisdem per vestram Serenitatem gratiose datis et concessis, nobisque praeceptorie directis, et iuxta earumdem continentiam vna cum Nicolao, lilio Aniani de Kelked homine vestro, inter homines alios vestros in eisdem literis annualibus nominatim conscripto, nostrum hominem, videlicet Andream, Chori praedictae Ecclesiae noslrae Clericum, ad infrascriptara inquisitionem faciendam nostro pro testimonio transmisissemus fide dignum. Qui tandem ad nos reuersi concorditer retulerunt: Quod iqsi in festo diuisionis apostolorum proxime praeterito, ab omnibus quibus decens et oportunum fuisset, nobilibus videlicet et ignobilibus comprouincialibus Comitalus Simighiensis hominibus, diligenter inuestigando, talem de infrascriptis sciuissent veritatem: Quod cum Anthonius, filius Matthiae , et Stephanus filius eiusdem , Jobagiones praefatorum Prioris et Conuentus in possessione ipsorum Meger vocata commorantes.