Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
«I 121 tas. Vestra nouerit Serenitas, quod nos sumrao cum honore receptis litei is vestris annualibus, pro Religioso et Magnifico \ iro Domino Alberto de Nagrayhal Priore Auranae et Conuentu Cruciferorura Ecclesiae B. Regis Stephani de Alba, ad inquisitiones, euocationes , prohibitiones et ad omnia alia, quae talibus in processibus mxta dicti regni Vestri consuetudinem de Jure consueuerunt, facienda, iisdemque per vestram Serenitatem per anni circulum gratiose datis et concessis, nobisque praeceptorie directis, et iuxta earumdem continentiam vna cum Slephano de Alba, homine vestro, literis in eisdem inter alios homines vestros conscriptos, nominatim expresso, nostrum hominuin videlicet Johannem, Chori praedictae Ecclesiae nostrae clericum, ad infrascriptam inquisitionem faciendam nosto pro testimonio transmisimus fide dignum. Qui tandem exinde ad nos reuersi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi in festo B. Vitalis martyris proxime praeterito, in Comitatu Albensi ab omnibus quibus decens et oporlunum fuisset, nobilibus videlicet et ignobilibus comprouincialibus dicti Comitatus hominibus diligenter inquirendo talem de infrascriptis sciuissent veritatem: Quomodo Henricus de Felduar, Comes de Fayz, Galius litteratus , castellanus Saxardiensis, et Johannes Nemeth de Zerdahely, vna cum Gregorio filio Anthonii, Valentino, Paulo , Philippo , Andrea , Francisco , Zekel, Clemente et Anthonio similiter Zekel, dictis, Simone Fad, Thoma et Blasio filiis eiusdem , Jacobo filio Eliae, Johanne filio Valentini, Georgio filio Thomae Blasio filio Clementis, Benedicto filio Georgii, Georgio filio Thomae, Michaele filio Gregorii; Nicolao filio alterius Gregorii, Stephano, Josa, filiis Pe-