Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

S. Stephani libertate a collectis, lucro camerae, etc. ad salutem rei publicae conferendis, immunitati neu­tiquam sunt; iisque obnoxii perstiterant vigente re­gum auctoritate si nos interesse (sjnodis) non poterimus (Albae) Palatinus procul <lubio ibi erit pro nobis — et omnes Seruientes, qui voluerint, libere illuc conueniant." Ne concursus ipso­runi fiat tumultuarius, quemadmodum sub Bela I. et An­drea II. An. 1222, Bela IV. sequentibus cauit: ,,ltem ordi­nauimus, — quod de quolibet coniitatu duo vel tres Nobi­les debeant conuenire; vt in eorum praesentia de omnibus damnis et iniuriis, per quoscunque datis ct illatis, omnibus querulantibus satisfiat." Decreto anni 1267, prae­rogatiuas Nobilium confirmante. In iurisdictionem Iegislati­vam nii lites hi regales irruperant An. 1291. ac 1298. in campo Rakos cum Cumanis ac Saxonibus congregati. Ad leges rogandas restricti denuo fuerant sub Carolo Rober­to, Ludouico M. Maria ac Sigismundo regibus. Ab Alberti temporibus primitiua Iegis ferendae norma vitium cepit. ') Tandem No bil es = in non soluentes degenerarunt: ,,No­biles autem regni intelliguntur , qui habent meram nobili­tatem a regibus, seu priuilegium nobiHtatis Hungariae, si­ue tales sub — Regis , siue sub ecclesiarum, siue sub quo­rumcunque alia iurisdictione degant; alii autem omnes sol­uant, vtique siue sint Nobiles Ecclesiarum, qui non habent priuilegiuni nobilitatis a regibus, siue ciues Iiberarum Ci­vitatum, siue Cuniani, siue Philisthaei, Rutheni et Tarta­ri, Valachi, siue cuiuscunque alterius conditionis." Kova­chich Suppl. ad Vestig. Com. Tomo II. pag. 182. Nobilium m i 1 i t a n t i u m a census contributione immunitas constitutio­ni regni conformis at non item a subsidiis in necessitatcs regni conferendis, quae sub Mathia adhuc Coruino } Turcarumque dominio coacta diaetaliter fuerant. Postquam railitiae onus

Next

/
Thumbnails
Contents