Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
personis nobilis Dominae relictae et Alberti, Ladislai filiorum Georgii de Wolthan, iVJichael vero de Were, in persona Johannis dicti Payor, ciuis ciuitatis nostrae Albensis, ipsis recaptiuationi et statulioni dictae possessionis Dios, contradictionis velamine obuiassent. Quare idem Frater Benedictus Custos rationem praemissae contradictionis , inhibitionis assignari petiit per In causam attractos praenotatos. Quo praeceplo annotati Valentinus et Michael pro ipsis in causam attractis cum procuraloriis literisCapituli Ecclesiae Albensis exsurgendo responderunt ex aduerso: Quod ipsi in personis dictorum Dominae, Alberii et Ladislai, ac Payor pro eo fecissent prohibitionem praenotatam, quia ipsa possessio seu praedium Dios vigore instrument. adipsos pertineret, quae non ad praesens, sed in termino vlteriori, per nos eis dando, exhibere prompti essent et parati; et quamuis procurator ipsius Johannis Payor cum suis literalibus instrumentis promtus fuerat j tamen quia procurator memoratorum Ladislai et Alberti et Dominae praescripta instrumenta, nec in praesenti, neque in Comitatibus Simighiensi et Vesprimiensi congregationibus per nos in proximo celebrandis , exhibere posse et valere recitabat, sed ad exhibitionem eorumdem per nos terminum vlteriorem dari petebat; pro eo his auditis et perceptis iudicari commisimus eo raodo : vt memoratus Johannes Pavor sine onere, annotati vero aly in causam attracti, vel eorum legitimi procuratores , vniuersa eorum instrumenta, si quae super dicla possessione Dios habent confecta, in octauis festi Beati Michaelis Archangeli nunc venturi, contra praelibatum Conuentum cum iudicio trium marcarum coram nostra personali praesenlia, in Curia nostra regia , exhibere