Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

tium liotitiam habituris, salutem et gratiam. Quia nos juxta formam Decreti per nos ex deliberatione Praelatorum et Baronuoi, regnique nostri Procerum salubriler ordinati, universos et singulos mercatores ac alterius status homines nostros ab omni tributaria solutione in nostris videiicet tributis regiis per eos­dem de ipsorum rebus et bonis ac mercimoniis alias fieri consueta, libertavimus, exemimus , liberosque habere voiumus penitus et exemptos, Vestrae igitur et cujuslibet vestrum fidelitati firmissime praecipi­mus et mandamus, quatenus a modo deinceps, et in antea a providis viris, civibus, hospitibus nostrae ci­vitatis Eulenbach, terrae nostrae Scepus. "aut fami­liaribus et hominibus ipsorum praesentium ostenso­ribus, suisque mercibus, rebus atque bonis quibus­vis, nulium tributum, nuiiamve tribuiariam solutio­nem petere et exigere, petique et exigi facere dire­cte vel indirecte, quovis quaesito coiore praesuma­tis, sed sinatis eorum simul cum praemissis eorum rebus et boonis ac mercibus quibuscunque de loeis liujusmodi tributorum nostrorum absque impedi­mento, damno et vexatione aliquali libere recedere el abire , ac redire permittatis. Alioquin ultra indi­gnationein noitram regiam, quam juxta formam ipsius decreti eo faeto incurretis, poena arbitraria nostrae Majestatis, cujus severitatem utique sentietis, vos et quemlibet vestrum incompassibiiiter puniri faciemus, cle quo tandem nulli, nisi vestrae temeritati poteri­tis. lmputare. Secus igitur non facturi. Praesentes t 'utm post earum lecturam reddi volumus praesen­tanti. Datum in nostra imperiali civitate Strassburg in festo Beatorum Petri et Pauli Apostoiorum. Anno Domini MCCCCXVIIf. Regnorum nostrorum Anno Tom. X. Vol. VI. 7

Next

/
Thumbnails
Contents