Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

cccxc. Stephanus Twartko, rex Ssrviae. Joanni Marnoviciio, Jide­lium servitiorum merito, donationes impertitur. Anno 1426. — In nomine Patris et Filii et Seti Spiritus Amen. Gratia Dei Nos Princeps Stephanus Tuartko Tuart­kovitius , Rex Serbiae, Bosnae, Maritimarum, Chul­mensium Terrarum, Dalmatiae, Croatiae partis infe­rioris, occidentalium parlium, Vsoriae, Soliae, Po­driniae etc. Ante omnia ego dictus Stephanus Rex Tuarlko Tuartkovitius, gloriam reddimus incessan­ter Domino meo omnipotenti Christo, quod in prin­cipio coelorum mirabili firmamento, universum sua voluntate disposuit, misericordi autem gratia venit de coelo amore hominum in terram et lapsam hu­manam naturam adventu suo assumpsit, coelo ascen­dit, et perditae oves domus Israel ad verum pasto­rem Deum conversae fuerunt, Hinc etiam sceptro regio per totum universum lirmando et glorificando se gloria Deo omnipotenti et ego Stephanus Tuartko Tuartkovitius, servus Dei Rex supradictus, dignus factus sum regnare in terris supradictis parentum et avorum meorum facere illis iustitiam et gratiam, et dona et scripto nostro fidelibus formulis, omnibus tamen secundum fidem et dignitatem illorum, cum consensu regni et secundum consuetudinem Magna­tum cuiuslibet dignitatis et bonum exemplum prae­bere, et facere noslris fidelibus servis pro illorum fidelium servitiis. Itaque feci gratiam nostram regiam Principi nostro Joanni Marnavitio Nissensi pro ipsius fideli servitio, quod nobis praestitit in qualibet no­stra necessitate, praesertim quando iratus fuerat no-> bis Caesar Turcarum, Murat Beg, et depopulahatur

Next

/
Thumbnails
Contents