Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

CCCLXXXIX. Conventus de Kapornak, qutbus sub hypotheticis sint Sigis­mundo regi Jloreni 3000 mutuati, attestatur. An. 1426. Nos Conyentus Monasterii Saneti Salvatoris de Kapornak memoriae commendamus, quod Stepha­nus, filius Michaelis de Aran, sua ac universorum fratrum, sororum et quorumlibet congenerationa­lium hominum suorum in personis onera eorumdem £t gravamina in subscriptis per omnia super se as­sumendo nostra personaliter constitutus (in praesen­tia) oraculo vivae vocis confessus exstitit in hunc modum: quod quia egregius vir Dominus Petrus di­ctus Herchegh de Felseolindva, et nobilis Domina Margaretha vocata, consors eiusdem de eadem, ad ad litterariam petitionem Serenissimi Principis Dom. Sigismundi, Dei gratia Romanorum Regis etc., ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. re­gis, domini nostri, sibi tria millia florenos novos, florenum quemlibet per centum denarios computando ex quibus sexingentos et quinquaginta florenos puri auri hungaricales veri, iusti et legitimi ponderis pro residualitate vero et eompletatione eorumdem trium millium florenorum parvos, novos et modernos de­narios novos parata in pecunia dedisset et accomo­dasset, pro quibus scilicet tribus millibus floreno­rum praescriptis memoratus Doininus Rex noster terras, possessiones et iura possessionaria ad valo­rem dictorum trium millium florenorum se exten­dentes iuxta nutum et voluntatem ac beneplacitum egregii Domini Petri Herchegh et Dominae Margare­tha vocatae, consortis eiusdem dare et conferre ex vigoribus et virtutibus certarum litterarum suae Se­renitatis exinde emanandarum ipsos in eisdem robo-

Next

/
Thumbnails
Contents