Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
Donimam Annam in facto cuiusdam praedii, Podproeh vocati, ac medietatis possessionis Alsowycha appellatae, a parte possessionis Zenth-Lerynch, in Comitatu Scepusiensi adiacentis, hic in curia nostra regia litis materia exorta, et ad praesentes octavas festi Epiphaniarum Domini deducta extiterit, tamen quia ordinativa dispositione proborum et nobilium virorum pacem partium zelantium interveniente, ad talem pacis et concordiae unionem devenissent, imo devenerunt coram nobis tali modo: quod ipsae partes feria sexta proxima post dominicam Ramis palmarum jiroxime ventura praesentibus Mathia, filio Petri de Granch, Philippo, filio Jacobi de Petroch, Petro, filio Michaelis de Kwrithnich, et Georgio Sores de eadem Petroch, tanquam hominibus nostris regiis, per ipsas partes ad hoc electis, quibus et vos ad id praesentium seriem accedentes iubemus ad facies dictorum predii ac medietatis eiusdem possessionis Alsowycha accedere et easdem in tres partes dividere tenerentur, quarum duae partes praefato Petro et suis filiis praenotatis, tertia vero earumdem pars dictae Dominae Annae cedere deberent in portiones, factaque ipsa divisione annotata Domina Anna onera filiarum suarum, videlicet Margaretha et Anna vocatarum, super se recipere, ac tertio die festi Paschae Domini, proxime venturo, personaliter in Capitulo dictae Ecclesiae Scepusiensis astare, ipsamque divisionem possessionariam fassione sua mediante ratificare , approbare et confirmare deberet et teneretur. Insuper annotatus Petrus, filius Andreae, duas sessiones iobbagionales populosas de portione sua possessionaria, ipsum in eadem Alsowycha titulo pignoris concernente, eidem Dominae Annae similiter eodem titulo pignoris, quo