Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

demonstrationem iuxta tenorem metalis privdegii an­notati Nicolai Konth Palatini finivissent. Memorati veroProcuratores capitulares contradicendo asseruis­sent, quod ipse Thomas a dicta meta antiqua inter dumos et rubos, usque finales metas non secundum tenorem literarum dicti Konth Palatini, sed omisso tenore earumdem processisset; ipsam autem dictam vineam praelibati Petri Romander secundum tenorem dicti metalis privilegii meliori modo ostendere promti essent et parati. Demum autem iuxta demonstratio­nem eorumdem Procuratorum Capitularium taliter reambulassenl, quod incepissent in medio eiusdem novae vineae ad parvum iactum unius lapidis ex parte meridiei, circa dictam antiquam metam inter dumos et rubos repertam, ubi nuilam metam ostendissent; abinde declinando versus orientem intra vineas eundo venissent ad unum locum turculantem, ubi tempore vindemii una (vina?) colluntur (colantur?) inter tres vineas, quamdam rubositatem terrae spaciosae pro meta, in medio vineae dicti Thomae, filii Jacobi, ostendissent, quae ipsis meta non apparuisset. Ab­inde versus eandem orientalem plagam inter easdem vineas procedendo venissent ad dictam viam ad prae­scriptam Barathy ducentem, a praedictis duabus me­tis finalibus, quae ad iactum unius lapidis ex parte meridiei secundum tenorem dicti metalis privilegii in fine fossati Kekenussorok duas metas ad dictum fossatum fuisse dixissent, ubi ipsis vestro et nostris hominibus non metae, sed novum fossatum vinea­rum apparuisset et ibi terminasset. Praenotatus Tho­mas de Zeolhor contradicendo recitasset, quod iidem Procuratores capitulares ipsam reambulationem in di­cta sua terra misso diclo tenore dicti metalis privi­legii annotati Konth Palatini facerent» Demum vero

Next

/
Thumbnails
Contents