Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

scribi fecimus, ut eis a quocunque homine adhibea­tur fides infallibilis et firma. Quarum quidem litera­rum tenor sequitur et est talis: Nos Boleslaus, Wen­ceslaus, Ludovicus, Duces Silesiae, et Domini Li­gnicenses etc. Datum Pragae in die B. Lucie Anno Dom. MCCCI. Literae vero illustrissimorum Ducum Ruperti et Boieslai, Ducum Silesiae ac Dominorum in Legnicz, quas etiam auseultari et legi et trans­mutari fecimus, sic sonabant: Wir Ruprecht uud Womislaw Briider etc. zu Prag, und unseren an­hangedden Insigel am Heiligen Ostertag, nach Chri­sti Geburt unseres lieben Herrn tausend und drey­hundert Jahr in drey und achtzigsten Jahr. In cuius rei testimonium atque robur praesentes literas ac in­scriptiones sigillorum nostrorum appensione fecimus firmius roborari. Datum Viennae. Anno Domini Mil­lesimo CCCC. XXVI. XX. die mensis Martii, Re­gnorum nostrorum Anno Hungariae XXXIX. Roma­norum XVI. Bohemiae VI. Apud Calbinum fol. 207. sqq. 1. c. CCCLXXVII. Jdem Sigismundus Simoriyianis in praemium meritorum bello JJussitico partorum, ius castrum suum de eadem Si~ mcny perficiendi facultatem largitur. An. 1426. Nos Sigismundus, Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus, ac Ilungariae, Bohemiae, Dalma­tiae, Croatiae etc. Rex. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit, universis: Quod nos tum pro fidelitatibus et laude dignorum obsequiorum virtuosis meritis , fidelium nostroruna Emerici et Nicolai, filiorum condam Eme­rici de Simonyi, per ipsos nobis et sacro nostro re-

Next

/
Thumbnails
Contents