Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
Nos Sigisinundus , Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus, acHungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. Rex. Memoriae commendamns tenore praesentium significantes, quibus expedit, universis: Quod nos habentes respectum ad praeclarae et inviolatae fidelitatis constantiam, et laudum praeconio laudabilium servitiorum extollenda merita lidelis nostri sincere dilecti, egregii Frank filii Joannis, filii Demetrii de Semse, quibus idem a diuturnorum temporum curriculis, in diversis nostris et regnorum nostrorum praedictorum validis agendis et expeditionibus difficillimis, sicut prosperis ita et adversis, sub diversitate locorum et temporum, et praesertim in praedicto regno Bohemiae, cis civitatem nostram Pragensem, contra quosdam nostros rebelles et infideles haereticae pravitatis contagione infectos, condam Husz damnandae memoriae vias et erronea dogmata, ab Ecclesia dudum reprobalas et damnata, deserere recusantes, Maiestati nostrae rebellare attenlaverunt, strenue dimicando et non sine copiosa sanguinis sui elFusione nobis famulando, celsitudini nostrae se gratum reddere studuit et acceptum, praetextu quodam, quamquam praefatus Frank multo maioribus a nostra Maiestate donis regiis debuerit remunerari , at tamen ad praesens, sicuti promptis aifectibus largius intendimus, in futurum nostram benevolentiam sibi sentiat benigniter fore inclinatam, omnia iura nostra regalia, quae in universis possessionibus et portionibus et iuribus possessionariis condam Petri dicti Chirke de Alapian, videlicet possessione Gard vocata, et praedio SzentLorincz, alio nomine Felgrad appellato, nec 11011 medietate possessionum Polii et Migloka uominatarum, ac quarta parte possessionis Socha, et tertia