Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

votis precibus iam nominatae Dominae clementia re­gia inclinati, has iitteras dupplices non rasas , non cancellatas, nec abolitas, sed absque omni suspi­cione falsi repertas, his paginis inscriptas de verbo ad verbum absque imminutione vel additionein omni eas aequo sensu suscipimus, certificamus et confir­mamus, propter eius fidelia merita et servitia, quae nostrae Serenitati exhibuit, simulqug confirmamus oppignorationem et inductionem in castrum hoc et oppidum et in alia loca, iam saepe nominata, et in litteris notata de vera et plena potestate regia et de certa nostrae sacrat. Maiestatis scientia, simul cum consensu et bona voluntate serenissimae Principis Dominae Barbarae reginae conthoralis nostrae cha­rissimae et nostrorum Praelatorum et Baronum sa­no eonsilio et unanimi consensu. Idcirco ut dictae Dominae omnia ad dies vitae, et filiis, fdiabusque eius et eorum haeredibus et successoribus ad tem­pus reluitionis, illaesa et firma permaneant, reno­vamus et confirmamus vi harum literarurn citra prae­iudicium iurium quorumcunque. In memoriam huius et stabilimentum perpetuum consensimus, ut iitte­rae hae Hamfest dictae duobus sigillis pendentibus munirentur. Datum anno ut supra. Apud Dobner I. c. Tora. II- p. 408—413. CCCLXX. Jdem Sigismundus Stephano, Despoto Serviae, Baronatum Hungariae, ac ius in eodem regno suo e sanguine ipsius successorem eligendi , certis sub reServatis largitur. An. 1426. Nos Sigismundus etc. Memoriae commendamus lenore praesentium, quod quia fidelis noster illustris

Next

/
Thumbnails
Contents