Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

contra omniura invasiones liaec impugnantium aut se opponentium tuendo , praeservando et defen­dendo propriis nostris et nostrorum successorum ex­pensis. — Ad quae sigillum nostrum minus, quo ut Rex Hungariae utimur, appendi fecimus in vim lit­terarum, quas sub forma nostri Hamfest inscribere solemus, etiam sigillo Maiestatis nostre maiori, quo itidem ut Rex Hungariae utimur, muuituri, dum personaliter allata nobis fuerint. Datum Posonii, die Sanctae Agatliae Virginis et Martyris, Anno Dom. Millesimo quadringentesimo vigesimo sexto, Regni nostri Hungariae XXXIX. Romanorum vero XA I. Bohemiae VI. — Secundarum vero literarum, nempe Capituli Posoniensis, tenor sequitur in haec verba: Omnibus in Christo fidelibus, praesentibus et futu­ris, qui notitiam harum literarum habuerint, Capi­tulum Ecclesiae Posoniensis salutem in summo salu­tis largitore. Ad notitiam omnium tam praesentium, quam futurorum tenore harum litterarum volumus pervenire: quod litteras Serenissimi Principis Dom. Sigismundi , Dei gratia Romanorum Kegis semper Augusti, ac Hungariae, Bohemiae etc. regis, Dom. nostri oppignorationein et investitionem concernen­tes, sigillo eius signatas et nobili Dommae Walburgi Viduae et filiis quondam Kaplirz, Capitanei Posonien­sis gratiose datas atque mandatum nobis transmissum debiio honore et obedientia obtinuerimus. His ver­bis: Sigismundus, Dei gratia Romanorum Rex sem­per Augustus, Hungariae et Bohemiae etc. Rex fideli nostro Capitulo Posoniensi salutem et graliam. Cum nos castrum nostrum Kecz dictum, una cum oppido etiam Kecz nominato, cum teloneo, quod ibidem recipi solet, una cum praedio Paminern, et medie­tate loci Kedendorff dicti in districtu Mozonensi con-

Next

/
Thumbnails
Contents