Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

inae Dominae Barbarae, regnorum praedictorum re­ginae, eonthoralis nostrae, cum consensu etiam et salubri consilio, plenaque voluntate nostrorumPrae­latorum et Dominorum (Baronum), iam dictum ca­strum nostrum Kecz, una cum oppido etiam Kecz dicto, cum praedicto Pammern et cum medietate iam nominati loci Kedendorff, cum oinnibus iuribus, fructibus, appertinentiis et nominatim terris et agris cultis et incultis , silvis , rubetis , pratis, vinetis, aquis, piscinis, Danubii teloneo, quod in Kecz re­cipere consueverunt, et universim cum omnibus fru­ctibus, quibuscunque vocentur nominibus, sub eo­rum certis ac veris antiquis limitibus, cum quibus huncusque haec habita et possessa fuerunt, pro an­tedictis sex miliibus et quingentis florenis aureis no­bis antea et nunc concessis, et pro supra etiam no­minatis duobus millibus florenis aureis, quos pro re­paratione supradicti castri nostri expendere debent, quod in una summa efficit octo millia quadringentos florenos aureos, huic Dominae, filiis et filiabus eius supranominatis, eorumque haeredibus et successori­bus censuimus oppignorare, imo oppignoramus, ob­noxium reddimus et propter fidelia servitia iam dicti olim Petri Kaplirz et eiusdem Dominae Walpurgis, quae nobis fideliter et evidenter tempore necessitatis nostrae exhibuerunt, consentimus, volumus atque damus, ut quamdiu vixerit Domina Walpurgis, prae­dictum castrum Kecz una cum oppido similiter no­minato , praedictum dictum Pammern , cum medie­tate nominati Kedendorlf et omnibus eius pertinen­tiis et fructibus habere, tenere, inde usus fructus recipere et servare possit, adeo ut neque nos, nec successores nostri, reges Hungariae, dictum castrum nostrum et eius appertinentias antescriptas, ab ea-

Next

/
Thumbnails
Contents