Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

ac haeredes .sui in aedificiis bonis conservare te:iean­tur, non plus quam medietatem census praedicsi, videlicet sedecim florenos auri solvere tenebitur; — ila quod unum florenum de eisdem praedictae Eccle­siae S. Trinitatis modo praemisso solvat, et residuos quindecim praedictis beneficiatis sub eisdem obliga­tionibus, poenis et terminis infra dictos sex annos duntaxat, solvere tenebitur. Elapsis autem sex annis integrum censum modo praedicto expressum solvere teneanlur. Ad quas reparationem aedificiorum et conservationem eorumdem in bonis structuris modo pracmisso expressatorum ac solutionem faciendam, sub poenis praedictis, ipse Johannes de Septemtilys se et suos haeredes spontanea obligavit coram nobis voluntate. Praeterea quia certa pars de praedictis triginta uno florenis remanentibus, videlicet tertia pars rectae medietalis debere pro luminaribus Eccle­siae ipsorum, scilicet oleo et cereis atlenta primaeva fundatione cuiusdam reverendissimi Domini Joannis Arehiepiscopi praedictae Ecclesiae Strigoniensis piae reminiscentiae, duae vero partes eiusdem medieta­tis Plebano Ecclesiae ipsorum pro decantatione offi­cii mortuorum in altari sanctae crucis fienda, alia autem medielas recta Canonicis praefatae Ecclesiae S. Stephani debentur: ad quae reverendissimus Do­minus et Praelatus, Dominus Georgius Arehiepisco­pus praefatae Ecclesiae Strigoniensis, ratione lumi­narium ad quemprovisio eorumdem spectat, et etiam ratione praemissorum omnium, praemissis omnibus ct singulis consensum praebuisset pariter et assen­sum. Assumserant nihilominus memorati Domini de Capitulo praescripto, nomine quo supra eundem Jo­hannem de Septemtilys, ipsiusque haeredes ae po­steros universos, ab omnibus ratione dictae domus

Next

/
Thumbnails
Contents