Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

tur, signati semper sub alio signo, quod ipsius es­sent, crucem etiam argenteam cum libro missalis ca­lice et aliis ornamentis, eidem capellae donasset. Idem vero plebanus in omni hebdomada tres missas capella in praedicta celebrare aut celebrari facere, incolas autem in ipsa Kovar residentes tempore con­fessionis ibidem exaudire ac lagana in festo paschae, ut hactenus extitisset, pro eis consecrari facere es­set astrictus, caeterum pro ecclesia omnium sancto­rum de Zemered et eius plebano taliter disposuisset, ut quemadmodum Nicolaus Erdews fdius Johannis, fdii Petri, de portione sua in molendino lbidem ha­bito diebus Sabbathi et ultra praefatae ecclesiae et suo ministro fruges provenientes elemosinaliter dare commisisset, sic et eodem modo de portione sua in ipso molendino habita per ipsum aquisita fieri com­misisset, et ultro haec de frugibus a iobbagionibus more Akonum provenientibus decimam partem eidem ecclesiae assignasset eo modo, ut idem plebanus in omni hebdomada die feriae secundae pro omnibus fidelibus defunctis aut specialem missam celebrare, aut in celebrandis aliis missis commemorationes de­votas peragere teneretur, deinde pro Ecclesia Bea­torum Petri et Pauli Apostolorum de Therbegech similiter per ipsum aquisita, omnes illas terras ara­biles et pratum, quas disposuisset inmutabiliter ei­dem ecclesiae et suo plebano commisisset, insuper­que decimam partem frugum a iobbagiombus more domini provenientium singulis annis eidem plebano dare deputasset, ita videlicet ut plebanus in omni feria secunda pro fidelibus defunctis eatenus sicuti praescribitur missas aut commemorationes facere ac peragere esset obligatus, imo ipse Magister Paulus praemissa suo modo disposuit et legavit perpetuo

Next

/
Thumbnails
Contents