Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
impertiri postularant. Verum licet praescriptus Dominus noster Sigismundus Rex praefatum ius patronatus praefati monasterii de Saar, totaliter nomine iliris annotati Stephani filii Johannis, filii Emerici, filii Pauli, praescripto Comiti Stephano Kompolth, ipsiusque filiis ac filiorum suorum cunctis haeredibus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendum et habendum donarit et contulerit, tamen quia ex serie dictarum literarum privilegialium annotatiNicolai Konth Palatini, per ipsum Thomam de Ugra productarum duae partes ipsius iuris patronatus praefatum Stephanum filium Joannis, filii Joannis de Visontha, tertia autem pars ipsius memoratos Thomam et Bartholomaeum rite contigisse et contingere, debere lucide repertum fuerat, sicque praescriptus Dominus noster Sigismundus Kex praescriptum ius patronatus dicti monasterii de Saar non totaliter, sed solum duas partes praescripti iuris patronatus ipsiStephano Kompolth dare et conferre potuisset, quam quidem Stephano Kompolth adiudicari et statui, dicta autem tertia pars eiusdem eisdem Thomae et Bartholomaeo relinqui et dimitti debere nobis et regni Nobilibus, nobiscum in examine ipsius causae consedentibus agnoscebatur. Pro eo praescriptas duas metas praescripti iuris patronatus antefato Stephano Kompolth, et eius haeredibus adiudicantes, amicitiam praefati Capituli Agriensis petieramus, quatenus eorum mitterent hominem pro testimonio, quo praesente homo noster infra declarandus, de curia regia ad id per nos specialiter deputatus ad faciem dicti Monasterii Saar-Monostra, consequenterque possessionis Saar vocati, ubi videlicet dictum monasterium constitutum habetur, convocatis commetaneis et vicinis, partibusque praedictis et earum legitimis procurato-