Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

haeredes ad solutionem duorum miliium florenorum auri, vel valorem in pecuuia eorumdem fuciendam per censuram ecclesiusticam arctandi et compellendi consimili modo habeaj; facultatem. Ad quae omnia praemissa praefatus Dominus Nicolaus de Peren se sponte obligavit coram nobis praesentium testimonio inediante. Datum secunda die festi divisionis Apo­stolorum. Anno Domini Millesimo quadringentesimo vigesimo quinto. L. S. Ex archivo primatiali. CCCXXXII. Judicium Ecclesiasticum de iure clericorum testandi, aliisque Strigonii celebratum. An. 1425. Nos Matthaeus de Vice-Dominis de Placentia, Lector Ecclesiae Strigoniensis , iuris utriusque ac Dominicus Praepositus Ecclesiae S. Stepham de ca­stro Strigonien. decretorum Doctores, et Canonici Ecclesiae Strigon. praedictae, visitatores, reforma­tores, iudices et commissarii in Posonio et eius di­strictu, specialiter vero in causis universis, quae Praepositum, Capitulum et Canonicos Ecclesiae Po­soniensis S. Martini, alias S. Salvatoris, quomodo­cunque concernere possent, cum plena potestate per reverendissimum in Christo Patrem et Dominum D. Georg lum, miseratione divina Archiepiscopum Stri­goniensem, locique eiusdem Comitem pepetuum, Primatem et apostolicae sedis Legatum natum con­stituti et deputati, notum facimus et manifestum, quod quum de anno Domini proxime elapso Mille­simo CCCCXXIV. circa principium mensis Martii, per honorabile Capitulum Ecclesiae Posonien. super nonnullis libertatibus, consuetudinibus ac iniuriis,

Next

/
Thumbnails
Contents