Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

iure, quo ipse possedisset, donavit etc. Datum iu in vigilia nativitatis Virginis gloriosae. Anno Dom. MCCCCXXII. Apud Sam. Timon Imago Novae Hungariae Cap. VII. p. 49. Fuit Georgius Brankovitzius post obitum Stepbani Buko­vitzii , avunculi sui, anno 1422. emortui possessionibus ditatus. Thuroczius cambium hoc ad annum 1425-tum commemorat, insinuatque castra haec, possessionesque a Sigismundo R. H. ob castrum'Nandor Albense cessum collatas eidem Georgio fuisse. Chron. P. IV. Cap. XXX. In Bosnia res perdurarunt impacatae, ab regnoque Hun­gariae alienae. Post mortem enim Dabiscae , Twartkus Scurus, Twarki I. nothus rex fuerat renunciatus, cui ob efroenem morum licentiam mox. Stephanum Ostoicium obiecerunt, hinc bella intestina, taodemque regnum Bos­niae inter ambos divisum. V. Du Fresne llljr. Cap. V. pag. 68—121. CCXI. Nicolaus de Gara Palatinus possessiones Egyhazos Dalmad et Nadasd permutantibus rite statutas coiifirmat. An­no 1422. Nos Nicolaus de Gara, Regni Hungariae Pala­tinus et Judex Cumanorum, memoriae commenda­mus tenore praesentium significantes, quibus expe­dit universis: Quod in Dominica Ramis palmarum proxime praeterita, religiosus vir frater Laurentius Presbiter, cuin sufficientibus litteris procuratoriis eiusdem Conventus ab una, parte vero ab altera Gregorius filius Michaelis, fibi Gregorii de Almad, similiter personatus, onus et gravamen nobilis Do­minae Helenae consortis, Michaelis Literati de Kis­Thur, sororis vero carnalis suae, et aliorum quorum libet quos negocium subscriptum quomodolibet con-

Next

/
Thumbnails
Contents