Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

nariim nunc venturas, in vestrae magnificentiae evo­casset praesentiam, rationem de praemissis redditu­ros efficacem. Praenominatos Jobbagiones ipsorum eisdem statuere committendo, litis pendentia, si qna foret inter ipsos, non obstante. Datum septimo die diei inquisitionis et evocationis praemissae. Anno Dom. Millesimo quadringentesimo vigesimo secundo. Locus Sig. Ex. originali archivi cameralis. ccx. Capitulum JBudense Georgii Despoti Rasciae cambium per­censet, castris ac possessionibus Hungaricis nominatis. An. 1422. Nos Capitulum Ecclesiae Budensis — significa­mus — quod iilustris Princeps Georgius, Despotus Regni Rasciae atque Dominus Albaniae, onera seu quaelibet gravamina universorum fratrum, proximo­rum et consanguineorum suorum et praecipue con­thoralis suae Dominae Elenae, nec non fdiorum suo­rum, puta Stephani, Gregorii et Lazari, super se recipiens et assumens, coram nobis personaliter con­stitutus sponte proposuit et confessus extitit in hunc modum: Quod quae consangumeum suum legitimum egregium Paulum Birini de Verona, fdium quondam Michaelis ducis de eadem, Marchionem Bosnensem, de cognatione Stephani, regnorum videlicet Rasciae, Bulgariae, Bosnae atque Albaniae quondam Impe­ratoris, iuris ordme mediante de quibusvis rebus et bonis ac tenutis et pertinentiis suis universis, por­tio tangit et concernit, tanquam unum haeredem ac filium suum, pro eo personaliter contulit -eidem V. castra sua; puta castrum principaliter Zolnik, cum

Next

/
Thumbnails
Contents