Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

bae regiae celebratis, in causis tam primae instantiae quam appellatis: Andr. II. anno 1222. art. I. Colo­manni Decr. lib. I. cap. XXXVII. etc. Mogh, alias Mocli Palatinus eerte Ilaholdo militi duo praedia Lindva et Fenelii adjudicasse dignoscitur A. 1192. Cod. Dipl. Tom. II. etc. Extra curiam regiam primi­tus solum aulicos ac sponte venientes judicavit. Dec. S. Lad. III. cap. III. Mox causas vniversas et quo­rumlibet in civilibus: ,,Palatinus omnes homines re­gni nostri indifferenter discutiat; sed causas Nobi­lium, quae ad perditionem capitis, vel ad destru­ctionem possessionum pertinent, sine conscientia re­gis terminare non possit." Andr. II. 1222. Semper tamen suflfragiis Praelatorum, Baronum ac Nobilium regni fultus; horum in absentia causam prorogave­rat. Cf. Codicem. In capitalibus fuerat Palatinus per omne regnum,Slavoniam quoque, Judex generalis tem­porum processu effectus; congregatisque duobus aut tribus comitatibus commetaneis, sub tabernaculo in tumulis erecto, regio more jus dixerat (qui tumuli hodiedum ostenstantur vulgo Kiralhegy dicti) vigore artic. 35. anni 1298.: ,,Statuimus etiam, quod Pa­latinus castra tenendo in campis et conventibus, et non in villis et civitatibus, judicare debeat vernali, aestivali et autumnali et non hyemali tempore." Ju­dicanti assistere debebant comites parochiani cum quatuor Judicibus nobilium, assessoribusque juratis a se delectis. Art. 32 et 16. anni 1291. Fuit praete­rea Judex supremus primum Byssenorum, lum a Be-

Next

/
Thumbnails
Contents