Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
bus de propriis bursis nostris contribuend. Calices quoque Ecclesiae nostrae non sine tristitia pignori obhgando, et nec sic praemissas taxas persolvere valentes, de trecentis ducatis puri auri Ecclesiae S. Joannis Baptistae de Nova Villa nostra apud nos in sacristia nostra depositis ducentos octoginta et tres ducatos auri puri recepimus et ad suppletionem praemissarum taxarum non absque dolore coacti dedimus, quibus quidem ducentis octoginta tribus ducatis puri auri eidem Ecclesiae Beati Joannis Baptislae obligamur, reliquos autem decem et septem pro septem iugeribus terrae arabilis in Zeies iuxta piscinam et aliis tribus iugeribus et duobus foenilibus in campo vici Latinorum solvi fecimus. Caventesque et timentes ne dicta Ecclesia S. Joannis Baptistae temporum in processu saepediclis ducentis octuaginta tribus ducatis boni auri privaretur, et conscientiae noslrae laederentur, animae autem punirentur, et quamvis non in toto , tamen saltem in aliqualem recompensam in pleno capitulo, nobis capitulariter congregatis, nullo disceptante, matura inter nos superinde deliberatione praehabita, conscientia ducti, quaedam praediola nostra omnino deserta, Zavische et Ottok cum Preulaka vocata penes eandem Zavam iuxta et infra portum noslrnm Jelenovecz inter praedium nostrum Kosznicza ac inter possessionem Nobilium de Mykcheuch, nec non inter possessionem heremitarum Remetinecz vocatam sita et habita, quae quidem praediola condam Dominici Praepositi Ecclesiae nostrae ac nepotum suorum praefuissent, sed propter non solutionem censuum per certos annos, de ipsis praediis nobis provenire debentium ac desolationem eorumdem praediorum ad manus nostras devolula extiterunt, et pro nobis diu occupata et ab