Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
slrae legitimas esse considerantes, ac deificum et iuri consonum decernentes, de fratrum nostrorum praedictorum, lionorabilium virorum de Capitulo praedictae Ecclesiae nostrae consensu et voluntate, omnia praemissa in praescriptis narrata et contenta approbamus, ratificamus et confirmamus. Insuper Comes, Judex et Jurati habeant eligere unanimi consensu unum Secristianum, qui debeat custodire omnia et singula bona ecclesiae praenarratae, omni negligentia remota, Ecclesiae m hac parte. In cuius rei testimonium praesentes nostras patentes litleras pendenti sigillo nostro annullari consignatas duximus concedendas. Datum Agriae. XXI. die mensis Januarii, in festo Agnetis Virginis. Anno Millesimo quadringentesimo vigesimo secundo. Ex originali archivi civitatis Felso-Banva. CCIV. Cruciferorum domus de Alba ratione piscinae Kiestho vocatae a Jacobo de Halmy occupatae protestatur. A. 1422. Nos Capitulum Ecclesiae Colocensis memoriae commendamus, quod religiosus vir frater Stephanus Crucifcr conventualis domus hospitalis B. Stephani regis de Alba, sua nec non religiosi viri Domini fratris Alberti de Nagmihal Prioris Auranae et Conventus Cruciferorum de dicta Alba in personis ad nostram veniendo in praesentiain per modum protestationis et prohibitionis nobis significare curavit, in hunc modum: Quomodo detentores possessionum Jacobi, filii Stephani de Halm, et per consequens idein Jacobus quamdam piscinam Kiestho vocatam, dicti Conventus Cruciferorum ad possessionem dicti Conventus Halasz vocatam, pertinentem, ad ipsas