Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

ego pluribus annis pacem cum Cruciferis, hostibus meis, et apud sedem apostolicam et ipsum regem Romanorum, aliisque locis quaesitam, nusquara in­veniens, iusta et necessaria arma contra illos intu­lerim. Et deficiente in terris iustitia, a coelestibus mihi illam quaesierim. Gravibus enim licet lacessitus iniuriis publicis provocatus opprobriis, fortissimo mihtiae robore abundans, hellum tamen hosti meo non intuli, sed primum ipsum Sigismundum Roma­norum regem super singulis quaestionibus et iniuriis compromisi. Qui etsi partem meam, quod etiam apud Scytas iniquum censetur, audire dedignatus, iniustara in me sententiam intulisset, et potestate sibi tradita abutens, paternas meas et naturales terras, de qui­bus arbitrandi velut his, quae in quaestionem non venerant, nullam habebat potestatem, mihi abiudi­casset, volui tamen Principis CathoJici more onero­sam et duram mihi senlentiam custodire, nisi ordo ipse, in cuius favorem lata est, in omnibus fere con­traveniens, nec solvit aurum decretum, nec castra demolivit erecta, nec terras restituit occupatas. De­inde ad sedem apostolicam recurrens, non sine in­genti sumtu et meam iuslitiam et ordinis iniquitatem monstravi et tam claram reddidi, ut apostolicus iu­dex Antonius Zeno iustissimam pro me et contra Cruciferos laturus sententiam imperantem restitutio­nem terrarum Pomeraniae, Chelmensis et Mihalo­viensis, apud Glogoviam pro certo die consedisset, sua tamen pronunciatio, Sigismundo Romanor. rege operante, efficenteque Apostolica prohibitione ex­titit impedita. Quaesivi post haec treugas firmare cum ordine, etiam iustissimum perosus bellum, nisi fra­trem meum Sigismundum regem Romanorum, va­frum et dupplicem in me agnovissem, qui me et re-

Next

/
Thumbnails
Contents