Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo praesente Mathias vel Stephanus de Zennjes, aut Andreas sive Antonius de Kis-Periese, sin Stcphanus de eadem aut alter Stephanus de Bede dictus de eadem, ceu Nicolaus de Sarolyan, aut Emericus sin Andreas de Tunyog aliis absentibus homo noster, speciali praesentiae fideliter rescribatis. Datum Budae in festo Circumcisionis Domini Anno eiusdem Milles. quadringentesimo vigesimo secundo. (L. S.) Fidelibus suis Conventui Ecclesiae de Lelesz pro Stephano filio Stanislai de Bator Inquisitoriae et evocatoriae. Relationis siquidem eatenus rescriplae tenor est sequens: Nos igitur mandatis vestrae Excellentiae obedire cupientes, ut tenemur una cum Stephano Kis-Periche homine vestrae Maiestatis unum ex nobis, videlicet Thomam Presbiterum ad praemissam inquisitionem faciendam pro testimonio transmisimus. Qui tandem exinde ad nos reversi, nobis concorditer retulerunt: Quod ipsi in Comitatu Szathmariensi pariter procedendo, a quibus decuisset et licuisset, palam et latenter habita diligenti inquisitione talem de^ praemissis scivissent et comperissent veritatem. Quod praefati familiares et homines dictorum filiorum Johannis filii Petri ex speciali mandato eorumdem Dominorum ipsorum ad dictam possessionem dicti Stephani filii Stanislai veniendo, Antonium Jobbamonem eiusdem de sua domo extrahendo o acriter verberassent, polentia mediante in praeiudicium eiusdem Stephani filii Stanislai valde magnum. Datum feria sexta proxima ante festum Purifieationis. Virginis Gloriosae, Anno Dom. praenotato. E processu Farailiae Kdllay contra complures sub Nr. 67.