Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
unum fluvium, ubi signum metale fecissent, inde in eodem fluvio versus orientem in competenti spatio tendendo pervenissent ad quemdam lacum, ubi ipse Nicolaus penes ipsum fluvium arborem platani, loco metae positam olim fuisse dixisset, quae non apparuissent, ubi signum metale fecissent, Inde procedendo pervenissent ad arborem pjri, quam idem Nicolaus metam dictae possessioni Jaan esse, et in eodem loco terram filiorum Antalius, ipsi possessioni Jaan vicinam dixisset; praefati autem procuratores nobilium dictarum Dominarum huic contradicendo, ibi ipso loco non dictam terram filiorum Antalius, sed praefati Benedicti filii Laurentii, ac aliorum nobilium de Bede commetaneorum asstruxissent. Quidam etiam Nobiles de dicta Bede ipsam terram eorum esse asseruissent. Inde inter orientem et meridiem in quadam via pergendo, pervenissent ad finem villae Hermanfalva, ubi ipse Nicolaus arborem illiceam et sub eadem metas terreas, quae eis non apparuissent, fuisse dixisset, ubi signum metale fecissent, ubi tam praefatus Stephanus filius Francisci, quam etiam procurator dicti alterius Stephani filii Benedicti non contradixissent, procurator autem ipsarum dominarum huic contradixisset, et ibidem incidissent in quemdam parvum fluvium et per meatum eiusdem fluvii versus meridiem in competenti spatio eundo et tandem exeundo de ipso fluvio, ascendissent in parvum monticulum et in ipso monticulo currendo, perVenissent ad commetaneitatem terrae Priaszo, ubi idem Nicolaus olim arborem iliceam et sub eadem metam terream fuisse dixisset, ubi una meta terrea noviter erecta apparuisset, praefatus Stephanus filius Francisci, et procurator dicti alterius Stephani non contradixissent; dictus pro-