Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

dem conservare postidante, praefatus Nicolaus filius Gregorii personaliter exurgendo, obiecisset eo modo, quod praefatae nobiles Dominae Agatlia et Beathka vocatae in pleno et pacifico dominio eiusdem pos­sessionis Jaan et pertinentiarum ac utilitatum eius­dem iuxta formam praescriptae venditionis per prae­libatum Gregorium fiJium Julae, praedecessorem sci­licet suum annotato Marcello filio Jobus progenitori ipsarum dominarum factae haberentur; quare per reambulationes et metarum demonstrationes praeli­batarum possessionum Jaan et Priaszo vocatarum, secundum cursus metarum in praescriptis literis an­notatis, Capituli Vesprimiensis venditionalibus, in superioribus conscriptis contentarum — — posset et valeret comprobare. Quibus perceptis , cum idem Dominus noster rex ipsas partes ad reambulationem et metarum demonstrationem, possessionum partium praescriptarum mediantibus suo regio et praedicti Capituli hominibus faciendam transmisisset et horum seriem ad octavas festi B. Jacobi Apostoli tunc ven­turi sibi per idem Capitulum rescribi demandasset; denique ipsis octavis instantibus Valentinus de Lo­wasz et Nicolaus de Gerche pro annotatis nobilibus Dominabus Agatha et Beathka vocatis, cum procu­ratoriis literis palatinalibus et CapituliEcclesiae Jau­rinensis ab una, item Georgius, filius Johannis de Kokenyes, pro praefato Stephano filio Francisci cum procuratoriis litteris praefati Capituli Castriferrei a secunda, nec non Paulus, filius Johannis de Sze­bechke, pro praescripto Nicolao filio Gregorii ex­pedito dictarum dominarum cum procuratoriis lite­ris palatinalibus a tertia partibus, in eiusdem Do­mini nostri Regis veniendo praesentiam, literas sae­pedicti Capituli , super praemissis rescriptionales

Next

/
Thumbnails
Contents