Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

dem Dominam Beathka voeatam iuxta regni consue­tudinen causam in praesentem intromittendo, in per­sona eiusdem quasdam literas Capituli Ecclesiae Ye­sprimiensis privilegiales, anno Domini MCCCXXIV. emanatas, habentes in se tenorem et continentiam quarumdam litterarum eiusdem Capituli anno Dom. MCCLXXVIII. privilegialiter confectas, eidem Co­miti Simoni praesentasset, in quibus habitum fuis­set, quod nobilibus viris Gregorio, filio Comitis Jule Zarnyas dicti de Comitatu Szaladiensi ab una, parte vero altera Com. Marcello, filio Com. Jobus de Ku­tus, coram dicto Capit. Eccl. Vesprimiensis constitu­tis, idem Gregorius quandam terram suam emtitiam, sicuti dixisset Jaan vocatam, in eodem Comitatu Szaladiensi sitam, octo aratrorum usui sufficientem cum suis vineis, molendinis, utilitatibus in se con­tinentibus confessus fuisset se vendidisse, ad liaben­dum perpetuo et fruendum praefato Comiti Mar­cello pro quadraginta marcis communis argenti re­ceptis et habitis plenarie ab eodem. Metae vero di­ctae possessionis Jaan litteris in eisdem seriatim es­sent conscriptae. Quibus quidem litteris exhibitis, praefatus procurator partium praedictarum eisdem partibus per eundem Comitem Simonem in praemis­sis ius et iustitiam impertiri postulavit, quia idem Comes Simon absque terrae reambulatione et meta­rum oslensione possessionum partium praescripta­rum, inter easdem partes congruens iudicium facere nequivisset, pro eo cum idem Comes Simon easdem partes praedictam reambulationem et metarum de­monstrationem possessionum secundum teno­rem praes criptarum litterarum earumdem metalium — —- — et harum seriem ad oclavas festi B. Mi­chaelis Archangeli instanlibus, praefatus Alexius U-

Next

/
Thumbnails
Contents