Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

CLXXI. Conventus B. M. V. de Sagh super medietate molendini su­pra pellentis in Felso-Nyek vendita fassionales. A. 1421. Omnibus Christi fidelibus, presentibus, pariter et futuris, presencium notitiam habituris, Ladislaus Praepositus et Conventus Ecclesie beate Marie Yirgi­nis de Saagh, memorie commendantes tenore pre­sentium significamus, quibus expedit universis: quod Michael, filius provide Domine Elisabeth, filie con­dam Andree dicti Vrbaan, alias in Felsewnyeck re­sidens , nunc in Bagyon residens , personaJiter, pro dicta vero domina matre sua, Item Nicolao, Luca, Jacobo filiis sius sine literis procuratoriis , quorum onus, onera, gravamina negocio in subscripto super se recipiendo coram nol)is constitutus est confessus spontanee et liberaliter in hunc modum: quod ipse certas suis agendis compellentilms medietatem mo­Jendini sui et dictorum matris et filiorum suorum in rivulo penes dictam possessionemFelsewnjeck habiti, unius scilicet rote Sursum pellenlis cum omnibus eiusdem molendini proventibus scilicet medietatem Martino et Tliome in Fedemes, Simoni et Antonio in Nyek residentibus, filiis scilicet Ladislai, fihi dicti Vrbaan, et per eos ipsorum heredibus universis pro viginti tribus florenis nove monete iam plene habitis et. persolutis perpetuo iure tenendum et possidendum dedisset, tradidisset et vendidisset, imo dictam me­dietatem ipsius molendini directam ipsis filiis Ladis­lai et eorum heredibus dedit et vendidit coram nobis harum nostrarum testimonio et vigore literarum pri­vilegialium sigillo nostro appendenti roboratar. me­diant (?). Datum decimo quinto die sacratissime re­surrectionis Christi domini anno millesimo quadrin-

Next

/
Thumbnails
Contents