Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

bonis Kis-Hereszteny et Kis-Manya per Ladislaum, filium Andreae Gyepes de Kis-IIereszteny dotem et paraphernum esse solutum. An. 1421. » Comm. Fr. Chergheo. CLXVI. Conventus de Sagh molendini prope Niczk existentis dimi­dietatem venditam attestatur. An. 1421. Omnibus Christi fidelibus praesentibus, pariter et futuris, presentium notitiam habituris. Ladislaus Prepositus et Conventus Ecclesie beate Marie Virgi­nis de Saagh, memorie commendantes, tenore pre­sentium significamus, quibus expedit universis: quod Michael, filius provide Domine Elisabeth, filie con­dam Andree dicti Vrban, alias in Felsewnyechk re­sidens, nunc in Bagyon residens, personaliter, pro dicta vero domina matre sua, item Nicolao, Luca, Jacobo fratribus suis sine procuratoriis litteris, quo­rum omnia onera et gravamina negocio in subscripto super se assumendo coram nobis constitutus et con­fessus sponte et liberaliter in hunc modum, quod ipse certis suis agendis compellentibLis medietatem molendini sui et dictarum matris et fratrum suorum in rivulo penes dictam possessionem Felsewnyechk habiti, unius scilicet rote de sursum pellentis, CLim omnibus eiusdem molendini proventibus scilicet me­dietatis Martino et Thome in Fewdemes, Emerico et Antonio in Nyechk residentibus, filiis scilicet La­dislai, filii dicti Vrban et per eos ipsorum heredibus universis pro viginti tribus florenis nove monetae, iam plene habitis et persolutis perpetuo iure tenend. et possidendum dedisset, tradidisset et vendidisset, imo dictam medietatem ipsius molendini directam ipsis filiis Ladislai, et eorum heredibus dedit, ven-

Next

/
Thumbnails
Contents