Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

Dortiinicus, Mag. PinCernarum Stephani regis 1263* Stephanus, Mag. Dapiferorum ejusdem Anno 1263* etc. Hi etsi literis regiis frequenter consignati, Ba­ronibus adnumerati neutiquam sunt. Ipsi quoque Archiepiscopi Strigonienses in prae­ficiendis aulae suae Palatinis, Curiae autem Judici­bus, morem hunc sectali sunt, quorum vestigia ho­diernum usque diem superant. Monendum praeterea: Barones regales ac regi­nales exteros cpnstitui haud potuisse. Decr. A; 1298* art. 24. Quot annis pro conventu regni publico Al­bam comparere debuisse. Decr. An. 1291. art. 31* Regem cum Praelatis pari voto nuncupasse. Decr. An. 1308. An. 1447. art. 30. Ad decreta regia suo concurrisse suffragio. Decr. A. 1267. in exordio* A. 1298. art. 44. 45. Illaque suis nominibus aut sigillis consignasse. Decr. A. 1298. art. 44. Item Decr. A. 1403. 1404. Jura cognatorum prius quam ad Fis­cum devolverentur, discusserant. Decr. An. 1267. art. 6. Habita eorum deliberatione sunt potentiarii incaptivati. Decr. A. 1298. art. 50. Regibus de fide­litate observanda reversales dederant An. 1439. in exordio. A. 1444. art. 1. Cum rege, ductis suis ban­deriis, personaliter exercituare obstricti. Decr. A. 1459. art. 17. Cum ipsis, absente rege, Nobiles ac Saxones Transilvani, sine pecunia, exercituare non debebant. Decr. An. 1291. art. 12. Dignitates suas pecunia locare, aut judicatus ignobilibtls conferre, Tom. X. Vol. VII. « 3

Next

/
Thumbnails
Contents