Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
11. Cubiculariorum Regalium Magister. Aulieorum illi, qui ad domestica regum servitia fuerant admissi, Cubicularii, horumque praefecti Cubiculariorum Magistri, idiomate patrio: Udvar Fo-Komornyik, sunt nuncupati. Cubiculariorum regalium Magister legitur Bacha Blastus A. 1146. Super est ejus memoria etiam A. 1198. in Codice p. 396. tum alibi. Pari cum curiae regiae Magistris honore, ac baronatu I-ae 94. Archiofficialibus regni jure optimo accensemus eos quoque, qui regibus nostris a literis fuerant, Cancellarii dicti, e praelatorum statu delecti ; ViceCancellarii item ac notarii eis subsidiariam operam navantes, in publicis negociis; in privatis vero secretarii, capellani, tum capellae regiae magistri vel Comites nuncupati. Quisnam fuerit Stephani, Protoregis Cancellarius in lite est. Cancellarii nomine subscriptus legitur primus Timotheus. Cod. Dipl. vol. I. p. 462. Ast quisnam hic? ignoramus. Ex Archiepiscopis Strigoniensibus Cancellarii axioma tulit Laurentius anno 1111; tulerunt alii qnoque Saul A. Episcopus Colocensis, Episcopi Simeon, et Calanus Quinqueecclesienses etc. Praepositi Budenses, Albenses, de Titul etc. Temporum processu summi ac secretarii regii cancellarii dignitas Archiepiscopis Strigoniensibus , cum jure diadema regibus imponendi, in praerogativam cessit. Hi sigillum regium majus et minus ad manus suas obtinuerant, ut e notula Lu-