Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

Fuit proin Agazonum Magistri foris quidem ar­inenta equorum eurare, ac providere , quam soler­tissime, ut; illa genuino seminio sint refertissima: domi selectissimum, omneque equorum genus, prom­tum semper atque expeditum alere. Ad hanc procu­rationem armentariis, stratoribus , rhedariis , prae­sultoribus ac stabulariis praeerat, jusque dixit. In­cumbebat eidem praeterea regem in profectionibus sequi, hospitio cum toto ejusdem comitatu, prae­sertim in expeditionibus ac comitiis providere ; pre­tia commeatuum in castra, locumque comitiorum, undique convectorum, moderata constituere, ac ne annonae caritas oneri sit, prospicere. V. Decr. An. 1557. art. 7. quo totidem verbis eadem Magistro Ta­vernicorum regalium incubuisse, leguntur. Magistros Agazonum a Rege constitutos, nomen regale; plures una obivisse Magistratus, Comitatus ut puta , exempla producta clare docent. Stipendia ipsorum in obscuro sunt; accidentia memorat Sigis­mundus: ,,Magistro Agazonum civitates, per quas nostram aut reginalem Majestatem transire contige­rit, illius civitatis artifices, cujuslibet generis, ut puta omnes pellifices, unum pelliceum et omnes froe­natores unum froenum et sic de singulis, una vice duntaxat in anno, quandocunque nos inde transire contigerit, et non alteri, dare et administrare tenean­tur. a Decr. II. art. 13. Apud servientes regis de­scendere vetitum ipsis quoque fuerat. Decr. Anni

Next

/
Thumbnails
Contents