Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

aliqua solutione mutae in dicto moiendino, molisse; vsque ad tempus videiicet, quo dictus Coiomanus molendinum praedictum erait. Item per hanc no­stram sententiam definitiuam dicimus, praemisso mo­do omnes retentiones et denegationes per praefatum Colomannum eidem Domino Jacobo factas , super restitutione praedicti census et molitione bladi fuis­se temere attentatas, et de facto. Ideo eas, sicut de facto processerunt, eas de facto reuocamus, et nul­lius dicimus esse roboris, et momenti. Item per hanc nostram sententiam definitiuam, quam sirnili­ter ferimus in his scriptis, condemnamus diclum Colomanum ratione dicti molendini, ipsi Domino Jacobo Custodi et per eum Cuslodiae suae praedi­ctae in censu praedicto librarum duarum singulis annis debito. Qui census , vt ex fassione dicti Colo­mani constat, per quatuor annos, quibus dictum molendinum habuit, eidem Domino Jacobo Custodi et Custodiae suae restituere debeat, qui simul iun­cti ad iibras octo seextendunt, ad quas libras octo ipsum Colomanum Domino Jacobo et Custodiae su­ae soluendas condemnamus, nec non ad moiendum bladum familiae dicti Domini Custodis, secundum petilionem eiusdem Domini Custodis. llem ipsum Colomanum per senlenliam praesenlem condemna­mus ad omne damnum et interesse, quod dictus Dominus Custos exinde habuit, et de quo poterit ostendere, infra dictos quatuor annos de blado di­cti Custodis et familiae suae, per eundem Coloma­num molere denegato. Reseruata per hanc nostram sententiara eidem Colomano actione supra proprie­tate dicli census librarum duarura currentis mone­tae et molitione bladi praedicti Domini Custodis et suae familiae. Datum Strigonii feria secunda supra-

Next

/
Thumbnails
Contents