Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

et de nouo reformatum, et quod locus videlicet qui­dam hortus , penes rippam, circa quam alias mo­lendinum apud quamdam terram ipsius custodiae ha­bebatur, iam aliquibus annis transactis fuisset et es­set per vndationes et excessus seu alluuiones aqua­rum remotus; et quia ipse dictum molendinum, vt praefertur, in dicto loco, videlicet territorium ipsi­us Custodiae seruans aliis, vbi molendinum ipsum seruat, satisfacit ratione territorii, et satisfecit de eodem et maxime Ciuitati Posoniensi de eo seruit, prout de tali molendino extat seruiendi, qui locus esset molendini in territorio ciuitatis Posoniensis; quod se probaturum offerebat. Vnde nos auditis hinc inde partium propositionibus et reuisionibus, decer­nentes commiseiamus, vt ipsae ambae partes inten­tiones earum praemissas cum fide dignis testibus, ac alys legitimis documentis, quibus clarius et limpidi­us potuissent, feria sexta proxima post festum Galli confessoris, tunc proxime venturi, Strigonii coram nobis legitime comprobare debuissent, et teneren­tur. Sed vt propter loci distantiam et viarum discri­mina, ipsarum ambarum partium parceretur labo­ribus et expensis , testiumque indulgeretur fatigiis, de ipsarum ambarum partium voluntate certis Pleba­nis nostris et sedis nostrae executionibus de eadem Posonio examen et receptionem huiusmodi testium in forma consueta et per interrogatona in eisdem ii­teris nostris descripta, duxeramus committend. Ipsa itaque feria sexta occurente, comparentibusque co­ram nobis in Judicio praefato Magistro Thoma Pro­curatore, nomine quo supra cum sufticienti procura­tionis mandato, ab vna, et dicto Colomano Pistore in Causam attracto, pro se personaliter, parte ex altera, et ipsae ambae Partes certa dicta et attesta-

Next

/
Thumbnails
Contents